PLUMBI Verbera

PLUMBI Verbera
PLUMBI Verbera
in l. 7. de exactionib. in Cod. Theodos. poenae genus, quod plumbatô, h. e. flagellô, cuius lora plumbeis globulis in extremo instructa erant, infligebatur. Idem cum Plumbatarum verberibus, de quibus in l. 2. de exact. tribut. l. 10. C. alibique passim. Unde l. un. C. de his qui potentiorum nomine, praecipiunt Imperatores cos, qui in potentiores litem transtulerint, plumbô adfectos, relegari etc. Vox et supplicii genus frequens, inprimis in Vitis Sanctorum. Ambrosius de Passione Gervasii et Protasii, Tunc indignatus Comes Astacius, iussit eum tamdiu de plumbatis contundi, quandiu exhalaret spiritum. In libello Passionis Valeriani, Tiburtii et Maximi Martyrum, igitur cum pervenisset ad Almachum, quod Maximus cornicularius, cum suis omnibus esset factus Christianus, iussit eum tamdiu plumbatis tundi, quamdiu spiritum redderet etc. Nobilibus tantum irrogari consuevisse, sicut eqvuleus plebeiis, ex Prudentio colligitur, qui, de S. Romani Martyrio agens, cum in eum eqvuleus paratus fuisset, hostes, comperto Nobilem eum esse, illô remotô, plumbatis fuisse usos, ait, v. 114.
Iubet amoveri noxialem stipitem,
Plebeia clarum poena ne damnet virum,
Tundatur, inquit, tergum crebris ictibus,
Plumbôque cervix verberata extuberet.
Persona quaeque competenter plectitor:
Magnique refert, vilis, an sit nobilis,
Gradu reorum forma tormentis datur.
At suppliciô hôc mulctare nefas ingenuos homines, ab eoque omnem Curialem ordinem exemptum fuisse, docet Cod. Theodos. l. 80. de Decur. l. 4. et 7. de exact. l. 54. de Haeret. et l. 3. de Quaest. Qua de re vide Macros Fratres in Hierolex. Auctoresque laudatos Brissonio de Verbor. signif. sed inprimis Meursium, in Glossar, voce Πλουμβάτον, et Iac. Gothofredum, ad l. 2. Cod. modo laudatide Quaest. nec non supra in voce Catomidiari, ac infra, ubi de Poena theatrali.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • PLUMBATA — apud Gauterium Cancellarium de Bellis Antiochenis, p. 453. Telis, sagittis, plumbatis ferratis et crebris gladiorum ictibus reinuadendo acerrime percusserunt: Brissonio iaculi genus est, in modum sagittae pennis instructum, quod Veteres Sipontinô …   Hofmann J. Lexicon universale

  • URBANUS I — URBANUS I. Episcopus Roman. post Calixtum I. A. C. 224. gente Romanus; saepius proscriptus, tandemque sub Severo Imperatore captus, pertulit liventis verbera plumbi, et iussus Marti tura dare, in facies Deorum expuit: proin securi percussus A. C …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”